et factum est in mense septimo venit Ismahel filius
Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et
decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et
comederunt ibi panes simul in Masphat
surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui
erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii
Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex
Babylonis terrae
omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et
Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit
Ismahel
secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc
sciente
venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta
viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et
tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini
egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de
Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis
dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam
qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos
Ismahel filius Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui
erant cum eo
decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad
Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro
frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non
interfecit eos cum fratribus suis
lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera
virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex
Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius
Nathaniae occisis
et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant
in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in
Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae
filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut
transiret ad filios Ammon
audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel
filius Nathaniae
et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent
adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas
Multas quae sunt in Gabaon
cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan
filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo
laetati sunt
et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in
Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree
Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a
facie Iohanan et abiit ad filios Ammon
tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas
reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam
percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et
mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est
iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum
a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat
Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem
praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda